- JUSTITIA Arragonum
- JUSTITIA Arragonumnomen summi in illo Reguo Magistratûs, idem cum illo, quem Suprarbienses Iudicem medium s. intermedium vocitârunt: aliter Institia maior, nonnumquam, quod a Rege crearetur, Iustitia Domini Regis, aliquando Iustitia in Caesar-Augusta dictus est; donec tandem, ipsius Regni nomen assumens, Iustitia Arragonum est appellatus. Hic Iudex erat inter Regem et subditos, super ommbus iis, quae Rex faceret vel peteret contra eos vel e contra etc. Molinus in Repertor. Quamvis enim Petrus impetrato ab Ordinibus, ut Regnum, quod prius electivum erat, hereditarium fieret, caput, quod inter Leges Arragonum agebat de electione Regis, stricto acinace discidit, inde cogn. Ab Acinace nactus: nihilominus libertati suae varie cavêrunt Artagonii. Praeter legem sc. titulo Unionis conditam, de qua infra, magistratum habuêre, cuius iudicio ipse Rex subiaceret, Iustitia Arragonum dictum: coram quo Reges in genua procumbere et nudo capite iurare tenebantur, se omnia privilegia et leges Arragonum sancte observaturos; a quolibet item subditorum accusari poeterat; ut peves quem solum absoluta erat potestas explicandi Leges, cui explicationi, sine ulteriore provocatione, erar standum. Idem solus iudicabat, an parendum esset Regiis mandatis, nec ne; Rexque ipse, quories haerebat, iustumne esset aliquid ac legitmuman secus, cogebatur sententiam Institiae exquirere etc. Quae eius auctoritas quo pacto debilitata primum, tandem sublata sit, dicemus infra, in voce Nuca. Plura vero de hocce magistratu eiusqueve auctoritate ac iurisdictione congessit, Michael Molinus praefatus in Repertorio et Hier. Blanca in Comm. Rer. Arrag. p. 716. 747. et 787. ubi seriem quoque eorum, qui ad suam usque aetatem dignitate hac insignes fuêre, exhibet, Vide etiam in voce Arragonia, item Alcaydus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.